History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum enim in Africam delati essent, et duas triremes et navigationis duces a Cyrenaeis datos accepissent, et in ipsa praetervectione Euesperitis, qui ab Afris obsidebantur, opem tulissent, Afrosque superassent, et illinc praetervecti Neapolim petiissent, Carthaginiense emporium, unde in Siciliam brevissimus est trajectus, duorum omnino dierum et unius noctis navigatione, illinc trajecti Selinuntem pervenerunt.
Et Syracusani quidem statim post illorum adventum sese praeparabant, ut Athenienses utrinque rursus invaderent, et navalibus et pedestribus copiis; Atheniensium vero duces quum et ahum exercitum iis accessisse viderent, et res suas non in melius progredi, sed quotidie ex omni parte pejus se habere, praecipue vero infirma hominum valetudine premi, et poenitebat, quod non antea motis castris abiissent, et quum ne Nicias quidem amplius aeque iis adversaretur, nisi quod palam certe stiffragia ferri nollet, omnibus abitionem ex castris edixerunt, quam occultissime poterant, utque expediti essent, quum quis signum daret