History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

In summa nullo modo sibi placere dicebat, in eodem loco diutius manere, sed quam celerrime jam et sine ulla cunctatione castris motis abir£. Et Eurymedon ejus orationem comprobabat.

Sed contradicente Nicia segnities quaedam et cunctatio incedebat, et simul etiam suspicio, ne Nicias, quod aliquid amplius nosset, haec affirmaret. Hunc in modum Athenienses quidem cunctati sunt et in loco permanserunt.

Gylippus vero et Sicanus interea Syracusae redierant, Sicanus quidem infecto Agrigenti negotio (nam quum adhuc Gelae esset, illa factio, quae in Syracusanorum gratiam amicitiam cum iis constituere voluerat, in exilium ejecta erat); Gylippus vero rediit secum adducens quum alium magnum exercitum ex Sicilia collectum, tum etiam illos gravis armaturae milites, qui vere in onerariis navibus ex Peloponneso missi Venerant ex Africa Selinuntem.

Quum enim in Africam delati essent, et duas triremes et navigationis duces a Cyrenaeis datos accepissent, et in ipsa praetervectione Euesperitis, qui ab Afris obsidebantur, opem tulissent, Afrosque superassent, et illinc praetervecti Neapolim petiissent, Carthaginiense emporium, unde in Siciliam brevissimus est trajectus, duorum omnino dierum et unius noctis navigatione, illinc trajecti Selinuntem pervenerunt.