History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Non pauci autem et ipsorum et sociorum perierant; arma vero longe plura, quam pro caesorum numero, capta sdnt; qui enim ex rupibus desilire coacti erant, inermes sine scutis partim peribant, partim evaserunt.

Postea vero Syracusani quidem propter insperatum rei feliciter gestae successum animis rursus confirmati ut ante, Agrigentum, quod seditione laborabat, Sicanum cum quindecim navibus miserunt, ut illam urbem, si posset, in suam potestatem redigeret; Gylippus autem itinere terrestri reliquam Siciliam iterum obibat, ut novas copias adduceret, quod spem conceperat, fore, ut et munitiones Atheniensium vi expugnaret, quandoquidem apud Epipolas res ita contigisset.

Atheniensium vero duces interea consultabant et de clade, quam acceperant, et de afflicta omnibus in rebus fortuna, in qua totus exercitus tunc erat constitutus. Videbant enim conata sibi sua non succedere, et milites mansione gravari;

nam et morbo premebantur, duabus de causis, quod et id erat anni tempus, quo potissimum homines aegrotant, et quod locus, in quo castra habebant, ; palustris ac gravis erat; et de ceteris rebus quod iis nulla

310
amplius spes ostenderetur.