History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Athenienses primo quidem eos rati solo peditata conflicturos quum naves quoque subito contra se venientes viderent, perturbabantur, et alii quidem supra munitiones et ante munitiones adversus hostes accedentes consistebant, alii vero adversus equites et jaculatores, qui multi partim ex Olympieo partim ex aliis locis extra sitis magna celeritate veniebant, contra prodibant; alii vero naves instruebant, et simul ad littos occurrebant , et postquam instructae erant, quinque et septuaginta naves educebant; et Syracusanorum erant circiter octoginta.

Quum autem ad multum illius diei spatium et invadendo et recedendo mutuo se temptassent et neutri aliquod memorabile detrimentum alteris inferre possent, nisi quod Syracusani unam aut alteram Atheniensium navem depresserunt, prcelio dirempto discesserunt; et peditatus simul a munitionibus abscessit.