History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Talia quum Syracusani pro ea, quae erat, peritia et potentia excogitassent, et simul etiam ex superiore navali prcelio majorem jam fidentiam concepissent, pedestribus simul et maritimis copiis impetum faciebant.

Et peditatum quidem, qui ex urbe procedebat, Gylippus paulo prius eductum admovit ad Atheniensium munitionem ibi, qua prospectus in urbem patebat; item qui apud Olympieum erant et gravis armaturae milites, qui illic erant, et equites et levis armatura Syracusanorum, ad munitionem ab altera parte accedebant; naves vero postea confestim Syracusanorum sodorumque prodibant.