History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atheniensibus vero in angusto loci spatio nullam fore fecullatem aut naves circumagendi, aut eas per mediam snam classem educendi, qua artificii parte potissimum illi confiderent;« ipsos enim pro viribus hoc quidem praestituros, ut mrilam ipsis per mediam suam classem transeundi facultatem darent ; illud vero ab ipsis loci angustiis impeditum iri, ne naves circumagerent.
Quae autem prius gubernatorum inscitia esse videbatur, quod adversis proris confligerent, et
et illos. sicubi premerentur, confertos in exiguum spacium et omnes in unum, collisos inter se perturbatum iri, id quod etiam in omnibus navalibus proeliis plurimum Atheniensibus nocebat, quod iis non in omnem portum, ut Syracusanis, retrocedere liceret. In apertum vero mare navibus circumactis evadendi facultatem illos non habituros, quod penes se futurum esset, a pelago et invadere et retrocedere, praecipue vero, quod et Plemyrium illis infestum esset futurum, et quod portus ostium non amplum esset.