History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Syracusani vero interea quum eos coolra se venire audirent , belli fortunam classe rursus experiri volebant, et reliquo peditatus apparatu, quem ad boc ipsum ante eorum adventum, praecipere occasionem cupientes, cogebant

Instruxerant autem classem quum aliis rebus ita, ut ex superiore navali proelio se fore meliore conditione oollifebsBt, tum etiam navium proras in exiguam spatium coactas firmiores reddiderunt, et epotidas crassas proris imposoe-runt, iisqoe tigna obliqua, quibus ese sustinerentur, junxerant ad navium parietes pertingentia, spatio fere senum cubito-ram et intus et extra, quo modo et Corinthii advertas naves, qu» ad Naupactum erant, per proras pugnaverant

Existimarunt enim Syracusani, adversus Atheniensium naves, qu» contra non eodem modo erant aedificat», sed circa proram graciles erant, quod illi non tam advertis proris, quam navibus circumactis incurrere consuevissent, se non deteriore conditione futuros, et navale praelium, quod in magno portu a multis navibus in non magno spatio committendum erat, e re sua factum iri; se enim advenis proris incurrentes diffracturos illorum proras, si solidis crassisque rostris vacuas et infirmas quaterent;