History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Thraces igitur in hanc orbem irruentes, et privatas et sacras aedes diripiebant, et homines interficiebant, nec senili nec juvenili aetati parcentes, sed omnes deinceps, ut in quemque incidebant, et pueros et feminas interficientes, et praeterea etiam jumenta, et quascumque alias animantes vidissent; nam Thracum gens, plane ut qui maxime ex genere barbarico, quum fiduciam animo concepit, caedis est avidissima.

Et tunc quum alia perturbatio non exigua exstitit et omne caedis genus, tum etiam irruentes in puerorum ludum, qui maximus illic erat, et pueri in eum modo erant ingressi, omnes conciderunt ; atque ista clades universae civitati omni alia gravior et magis quam ulla alia praeter opinionem accidit et atrox.

Thebani vero quum rem cognovissent, ad opem urbi ferendam accurrebant, et nacti Thraces jam progressos non longe, et praedam iis eripuerunt, et perterrefactos persecuti sunt ad Epripum usque et mare, ubi stabant eorum naves, quae eos vexerant.