History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Thraces igitur, qui ad Demosthenem non salia mature venerant, propter pnesentem inopiam pecuniae,
Hic autem eos et ad Tanagram exposuit et praedae nonnihil raptim egit, et ex Chalcide Euboeae sub vesperam trajecit Euripum, et eos in Boeotiam expositos adversus Mycalessum ducebat.
Et illam quidem noctem ad Mercurii fimum clam subsidcns transegit i distat id autem a Mycalesso sexdecim circiter stadia), prima autem luce* urbem non amplam invadebat, et eam capit, quum et nudatos custodum praesidio homines invasisset, et non exspectantes, ullos unquam tanto itinere a mari in loca mediterranea facto sibi bellum illaturos, quum etiam murus infirmus esset, et partim quoque collapsus, partim vero humiliter aedificatus, et simul etiam portae propter securitatem essent apertae.