History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam ante quidem irruptiones, quum non diuturnae essent, non impediebant, quominus reliqua anni parte fructus ex agro suo perciperent; tunc vero, quum hostes continenter assiderent, et modo cum mgjoribus copiis eam invaderent, modo cogente pari necessitate praesidium regionem incursionibus infestaret, et praedas ageret, quumque Agis, Lacedaemoniorum rex, adesset, qui non negligenter bellum adminis trabat, Athenienses magnis detrimentis afficiebantur.

Nam et universo agro privati erant, et servitiorum amplios quam viginti millia ad hostes transierant, lique magnam partem opifices, et oves omnes amissae erant et jumenta; et equi, quod equites quotidie tum ad Deceleam excursiones faciebant, tum regionem custodiebant, partim quidem dandi fiebant, quum et in aspero solo et assidue vexarentur, partim vero sauciabantur.

Et commeatus ex Euboea subvectio quum prius ex Oropo itinere terrestri per Deceleam brevior esset, dica Sunium itinere maritimo magnis sumptibus fiebat, et necesse erat omnibus pariter rebus advecticiis civitas uteretur, et quae prius urbs erat, tunc in castellum commutata est.