History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hac eadem aestate ex Thracibus etiam machaerophoris, qui sunt ex Diaco genere, mille ac trecenti peltati Athenas venerunt, quos in Siciliam cum Demosthene navigare oportuerat.

Athenienses vero, quod serius venissent, eos in Thraciam, unde venerant, remittere cogitabant. Nam eos retinere illius belli causa, quod ex Decelea gerebatur, sumptuosum videbatur; singuli enim quotidie singulas drachmas accipiebant.

Decelea enim postquam primum quidem hac aestate ab universis copiis hostium munita , deinde vero praesidiis a civitatibus certo temporis or-

300
dine sibi succedentibus in ipsi regione obtinebatur, Athenienses magnis detrimentis aflidebat et in primis res iUorum afflixit et pecuniarum jactura et hominum interitu.