History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nam Syracusanorum naves, quae
298
ante portus ostium pugnabant, quum Atheniensium naves per vim loco pepulissent, nullo ordine intro navigabant, et per confusionem inter se collisae victoriam Atheniensibns praebuerunt; nam et has in fugam verterunt, et illas, a quibus initio in ipso portu superabantur. Atque undecim quidem Syracusanorum naves depresserunt, et majorem hominum partem interfecerunt, exceptis illis, qui erant in tribus navibus, quos vivos ceperunt; ipsorum vero tres naves profligatae sunt. Quum autem Syracusanorum naufragia subduxissent, et tropaeum erexissent in parva insula ante Plemyrium sita, in soa castra redierunt.
Atque Syracusani in navali quidem proelio ita reni gesserant, munitiones autem in Plemyrio sitas obtinebant, et tria de iis tropaea statuerunt. Atque alteram quidem c duabus munitionibus posterius, captis diruerunt, duas veru refecerunt, et imposito praesidio tuebantur.