History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed Athenienses celeriter instructis sexaginta navibus, cum quinque et viginti adversus illas quinque et triginta Syracusanorum naves pugnabant, quae erant in magno portu, cum reliquis vero occurrebant iis, quae ex navalibus circumvehebantur. Et statim ante magni portus ostium confligebant, et diu alteri alteros sustinebant, quum hi quidem in portum per vim ingredi conarentur, illi vero impedire.
Interea vero quum Athenienses, qui erant in Plemyrio, ad mare descendissent, et animos ad pugnam navalem intentos haberent, Gylippus prima luce illorum monitiones repente invasit, ac primum quidem maximam cepit, deinde vero et duas minores; custodes enim, cum maximam fedle captam animadvertissent, resistere non sunt ausi.
Atque ex prima quidem munitione, quae capta erat, homines, quotquot et in navigia et in quamdam onerariam navem confligerent, aegre in sua castra se recipiebant; quum enim Syracusani cum suis navibus, quas in magno portu habebant, navali praelio superiores essent, nns illorum velox triremis eos insequebatur; postquam autem reliquae duas munitiones capiebantur, interea et Syracusani jam proelio navali vincebantur, et qui ex munitionibus fugiebant, feci-lius praetervecti sunt.