History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Jsti igitur primi fere a Taenaro Laconiae profecti fin altum vela fecerant; post hos autem Corinthii non multo post miserunt quingentos gravis armaturae milites, alios quidem ex fpsa Corintho, alios praeterea ex Arcadibus mercede condoctos, et Alexarcbum Corinthium, quem iis ducem praefecerant. Miserunt vero Sicyonii quoque cum Corinthiis ducentos gravis armaturae milites, quibuspraeerat Sargeus Sicyonius.

Illae autem quinque et viginti Corinthiorum naves, qua» per hiemem instructae erant, e regione viginti Atticarum navium, quae ad Naupactum stabant, in statione erant, donec isti gravis armaturae milites navibus onerariis es Peloponneso profecti essent; cujus etiam rei causa et initio erant instructae, ne Athenienses ad onerarias naves potius, quam ad triremes animum adverterent.