History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Abest autem Decelea ab Athenis circiter centum ac viginti stadiis, ttntumdem vero etiam, nec multo plus a Boeotia. Haec autem munitio Atbesas ^ usque conspicua contra planitiem et regionis partes optimas ad maleficia exercenda exstruebatur.
Atque Peloponnesii quidem ac socii, qui in Attica erant, hanc mumtio-nem exstruebant; qui vero in Peloponneso erant, mittebant circa idem tempus navibus onerariis gravis armaturae milites in Siciliam, quum Lacedaemonii quidem praestantiam-mos servorum ac libertorum in civitatem nuper adscripto-ruro ex utrisque promisce sexcentos gravis armatam» milites delegissent et Eccritnm ducem Spartanum, Bmoti vero trecentos gravis armaturae milites, quibus praeerant Xeno et Nico Thebani et Hegesander Thespiensis.