History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Homines vero nautici liac de causa et perierunt nobis, et nunc etiam pereunt, quod nautae partim quidem propter longinquam lh gnationem et populationem et aquationem ab equilibus caeduntur; servitia vero, postquam utrorumque vires exaequatu: sunt, transfugiunt, et peregrinorum alii, qui coacti naves conscenderunt, in urbes continuo ditabuntur, alii, qui primo mercedis magnitudine erecti erant et opinabantur, se quaestum potius facturos, quam pugnaturos, postquam praeter opinionem et classem et cetera jam nobis ab hostibus adversari vident, partim transfugiendi causa discedunt, par tim ut quibusque facultas offertur; Sicilia autem est ampla; quidam eliam dum ipsi mercaturam factitant, trierarchis persuaserunt, ut Hyccarica mancipia pro se in naves imponerent, atque boc modo exactam rei nauticae disciplinam sustulerunt.
« Vobis autem, qui hoc probe nostis, scribo, rarum
Sed horum omnium incommodorum Iioc est maximum, tum quod eso imperator Iure prohibere non possum (nam vestra ingenia non facile reguntur), tum etiam quod non habemus, unde navium supplementum parare possimus, id quod Itosti inultis e\ locis facere licet, sed necesse e*l, et ea,quibus utimur adhuc, et ea, quae absumuntur, ex illis esse, quae huc venientes habuimus; quae enim civitate* nunc nobis sunt sociae, Naxus et Catana, parum valkiae sunt.