History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Naves enim subducere et siccari non licet, quod hostium naves, quae nostris sunt numero pares, atque adeo plures, perpetuo suspicionem praebent, ne invadant.

Manifestum autem est, eas ad hoc exerceri, et impetus faciendi rationes in illarum potestate sunt, et naves exsiccandi ma-jor illis facultas; nec enim in statione adversus alios sunt.

« Nobis vero, quamvis magno navium numero abundassemus, vix tamen boc licebat, etsi non, ut nunc, excubias cum tota classe agere cogeremur; nam si vel modicam custodi» partem detrahemus, commeatum non habebimus, quem nunc quoque juxta illorum urbem prfe-tervecti «gre in castra importamus.