History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum autem illic essent, Himeraeis persuaserunt, ut una secum bellum gererent et non ipsi solum se sequerentur, sed etiam suorum navium nautis arma, quibus deerant, praeberent (naves enim Himerae subduxerant), et Selinuntios missis nuntiis ad certum quemdam locum cum omnibus copiis I obviam venire jubebant.
Nonnullas etiam copias noo magnas se missuros ad eos promiserunt et Geloi et Siculorum nonnulli, qui longe alacrius jam ad illorum societatem sequendam erant parati, quod et Archonides nuper decesserat , qui in ea Siciliae parte regnans et haud contemnenda potentia valens Atheniensibus amicus erat, et quod Gylippus Lacedsemone alacri animo adesse videbatur.
Atque Gylippus quidem assumptis e suorum nautarum et epibatarum numero iis, quos armaverat, ad septingentos, et Himereorum tam gravis quam levis armatur» ex utrisque promisce ad mille, et equitibus centum, et Sclinuntioruro nonnullis levi armatura et equitibus, et Geloorum paucis, Siculorumque omnino mille militibus, Syracusas pergebat.
Corinthii autem a Leucade solventes cum reliquis navibus, celeritate quanta maxima poterant, ad opem ferendam veniebant, et Gongylus, unus e ducibus Corinthiorum, qui postremus cum una navi profectus erat, primus et paulo ante Gylippum Syracusas appulit, et quum deprehenderet cives in eo jam versantes, ut de bello componendo concionem habituri essent, prohibuit eos, animosque confirmabat, dicens et naves alias etiam adventare, et Gylippum, Cleandrid» filium, ducem a Lacedaemoniis missum.