History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Prius enim latrociniorum causa e Pylo et in ceteram Peloponnesum potius, quam in Laconicam exscendentes cum Argivis et Mantineis communiter bellum gerebant, et saepe quum Argivi eos rogassent, ut armata manu vel appellerent solum ad Laconicam, et minima illius parte secum vastata discederent, non volebant; tunc vero Pythodoro et Laespodio et Demarato ducibus cxscensu ex navibus facto in Epidauri Limerae et Prasiarum agrnm et in alia quaedam loca, eorum agrum vastarunt, et effecerunt, ut Lacedaemonii jam multo honestiorem adversus Athenienses causam belli gerendi haberent.

Quum autem et Athenienses cx agro Argivo cum classe domum revertisseot, et Lacedaemonii, Argivi irruptione in agrum Phliasium fecla ejus pariem vastaruut et nonnullos interfecerunt, domumque redierunt.

289

Gylippus autem et Pythen, postquam naves refecerunt, Tarento ad Locros Epizephyrios navigarunt; et quum jam certius comperirent, Syracusas nondum undique circumvallatas esse, sed adhuc licere cum exercitu venientibus per Epipolas introire, consultabant, utrum a dextro Siciliae latere navigantes introitum periclitarentur, an vero sinistrum latus sequentes Himeram primum peterent, et ipsis Himeraeis aliisque copiis assumptis, si quos inducere possent , itinere terrestri proficiscerentur.

Et placuit iis Himeram proficisci, praesertim quod quatuor Atticae naves nondum Rhegium appulerant, quas Nicias tamen miserat* quum eos apud Locros esse intellexisset. Sed illi custodiam prae vertentes per fretum trajiciunt, et quum Rhegium ac Messanam appulissent, Himeram perveniunt.