History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque hi quidem cum universis populi copiis, simulae dies illuxit, in pratum juxta Anapum fluvium egressi (jam enim Hermocra-tes imperator ejusqne collegae imperium acceperant) exercitum recensebant, et prius ex omni gravis armaturae no· mero sexcentos electoe exemerunt, quibus praeerat Diotnilus, Andrius exsul, ut et Epipolis essent praesidio, et si ad aliquid aliud opus esset, in unum congregati celeriter adessent.
Postridie autem hujus noctis Athenienses exercitum lustrabant, et clam illis jam cum universis copiis e Catana profecti ad locum nomine Leontem, ab Epipolis sex septemve stadiis distantem, appulerunt, et pieditatum in terram exposuerunt et cum classe Thapsum subierunt; est autem peninsula, quae angusto terrae limite in mare prominet, neque mari neque terra multum a Syracusis distans.