History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Eadem aestate Syracusani quum intellexissent, Atheniensibus venisse equites, et jam eos adversus se ire statuisse, existimantes, si Athenienses non occupassent Epipolas, locum praeruptum et urbi prope imminentem, se non facile circumvallatum iri, ne si prodio quidem superati essent, aditus, qui ad Epipolas patebant, tueri parabant, ne per hos clam se hostes adseenderent; nulla enim alia parte eos ilhic adscendece posse.
Nam reliquae illius eoliis partes sunt altae et ad urbem usque declives et introrsus omnino patentes, et locus a Syracusanis ideo vocatus est Epipolae, quod supra cetera loca eminet.