History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Quae igilur fuerint nostra consilia de dassc nunc profecta, ex homine, qui res istas exploratissimas habet, audistis, et qui reliqui sunt duces, pariter hac, si possint, peragent. Res autem illas salvas non fore, nisi succurratis, jam dis: ite.
Sicilienses enim sunt illi quidem mimis periti, sed
Et haec urbs si capietur, tenetur omnis etiam Sicilia, et mox etiam Italia; atque periculum, quod illinc vobis impendere mod i praedixi, non multo post in vos irruat.
Quare nemo dc Sicilia tantum, sed etiam de Peloponneso se consultare putet, nisi haec celeriter fodetis, scilicet et exercitum in naves impositum illoe mittetis, ita ut qui ipsi remigantes transvecti fuerint, deinde statim milites sint, et, quod ipso exercitu longe utilius esse puto, virum Spartanum imperatorem, ut et eoe, qui adsunt, ordine componat, et illos, qui adesse recusant, ad officium compellat; ita enim et qui vobis amici sunt, majorem habebunt fiduciam, et qui animo sunt dubio, minus timide accedent.