History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quae igitur ad meas criminationes pertinent, talia exstiterunt; jam vero ea de quibus et vobis est consultandum, et mihi, si quid melius novi, sententia proponenda, cognoscite.

In Siciliam eo animo trajecimus, primum quidem, ut Sicilienses, si possemus, in nostram potestatem redigeremus, mox vero post illos, et Italos, deinde ut etiam illos, qui Carthaginiensium imperio parent, atque adeo ipsos temptaremus.

Quod si haec nobis successissent aut omnia aut etiam pleraque, tunc vero Peloponnesum aggredi statueramus, universis Graecorum copiis, quas nobis illinc abjunxissemus, adductis, mullisque barbaris mercede conductis, et Iberis et aliis, qui omnium [barbarorum] in illis regionibus habitantium sine controversia bellicosissimi nunc habentur, aedificatis etiam permultis tnremibus, praeter nostras, quod Italia magnam materiae copiam habet, quibus Peloponnesum circumcirca obsidentes, et peditatu pariter a terra impetu facto, urbium aliis quidem per vim captis, aliis vero circumvallatis, sperabamus fore, ut eam facile debellaremus, postea vero totius etiam Gratiae imperio potere-mur.

Pecuniam autem et commeatum, ut res illas commodius perageremus, ipsa regionum illarum oppida nobis adjuncta, sine hujus regionis proventu, nobis erant abunde suppeditatura.