History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Dicimus enim nos iis quidem, qui illic sunt, imperare, ne alterius imperio pareamus, eos vero, qui hic sunt, in libertatem asserere, ne ab ipsis laedamur, multa autem agitare nos cogi, quia sunt etiam multa, quae caveam iis, socios vero et nunc et prius huc venisse non nostra sponte, sed arcessitos, ut opem feramus illis de vobis, qui hic iiguria afficiuntur.

Quare vos neque tanquam constituti judices rerum, quae a nobis geruntur, neque tanquam morum magistri quod factu jam est difficile, deterrere conemini, sed quatenus aliquid ex hoc, quod multa agitamus, et ex ingenii nostri indole vobis item utile est, id accipite et eo utimini, et existimate, haec non omnibus aeque nocere, verum longe pluribus e Graecis prodesse; 1

quilibet enim in qualibet regione, vel in ea, in qua non imperamus, et is, qui sibi ab injuria timet, et is, qui alteri insidiatur, quod in promptu sit spes, illi quidem fore, ut auxilium contra alterum a nobis impetret, huic vero, fore, ut, si venerimus, metu periculi non vacet, ambo coguntur hic quidem, invitus ab injuria alteri facienda sibi temperare, ille vero nullo negotio salutem consequi,