History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
(id quod quum in aliis, tum etiam in Leontinis jam declararunt), et tamen nunc audent adversus eos, qui haec impediunt, et qui ab
Nos vero contra ad salutem longe certiorem vos provocamus, orantes, ne eam, quae utrisque nostrum ope mutua parata est, prodatis, sed existimetis, istis quidem vel sine sociorum auxiliis propter multitudinem viam adversus vos semper expeditam esee, vobis vero non saepe futuram facultatem cum tot auxiliaribus copiis eos propulsandi; quas si ob su· spicionem infecto negotio discedere sinatis, vel etiam calamitate affectas, aliquando optabitis profecto vel minimam earum partem videre, quum ejus ad vos adventus nihil amplius vobis prodesse poterit.
a Sed neque vos, Camarinaei, criminationibus istorum adducamini, neque ceteri; declaravimus autem vobis oitmem veritatem, de quibus simus suspecti, et jam etiam iisdem in vestram memoriam per capita revocatis postulabimus, ut vobis persuaderi patiamini.