History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Non est autem de nostra.fide dubitandum. Nam sociis, qui illic sunt, prout singuli nobis sunt utiles, ita imperamus, Chiis quidem et Methymnaeis, ut classem praebeant, at liberi vivant; plerisque vero sic, ut tribulum severius exigamus; aliis vero, ut phne eliara liberi nobis In bello ferant auxilium, quamvis insulas colant et facile subigi poseint, quia sunt in locis circa Peloponnesum opportunis.

Quamobrem consentaneum est res etiam, quae hic sunt, a nobis constitui, prout nobis conducit, et et dicimus propter metum de Syracusanis. Nam imperium in vos affectant, et istis suspicionibus, quas contra uoT spargunt, vos ad societatem secum ineundam solidtare volunt, ut vel per vim, vel propter solitudinem vestram, si dos re infecta abierimus, ipsi Siciliae principatum obtineant. Necesse hoc autem est, si cum iis vos conjungatis; nam neque nobis amplius facile erit adversus tantas copias in unum conjunctas bellum administrare, neque istrftobis absentibus erunt infirmi contra voe.

« Cui autem haec non ita videntur, eum ipsa res arguit. Prius enim nos aveessistis nullum alium metum nobis inculientes, nisi quod, si per nostram negligeotiam vos in Syracusanorum potestatem venire emeremus, dos quoque pericula subituri essemus.

Et nunc noo est aequum vos eidem rationi fidem habere nolle, qua nobis persuadere volebatis, neque in suspicionem venire, quod cum majoribus copiis adversus istorum potentiam huc veoe-rimus, imo potius istis nullam habere fidem.