History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Neque vero quisquam opinetur, nulla justa necessitudinis causa nos de votiis esse solicilos, illud compertum babens, vobis salvis et vires habentibus ad resistendum Syracusanis, nos minoribus incommodis affectum iri propter iliorum cepias, qpas Peloponnesiis mittere possint.

Et ob istam causam maxima necessitudine jam nobiscum estis conjuncti Quamobrem etiam rationi cotv-| sentaneum est, Leontinos a nobis in suas sedes restitui, non | ut imperio uostro subjectos, quemadmodum ipsorum cognati in Euboea sed ut quam potenlissimos, ut ex suo agro. quia sunt finitimi Syracusanis, bis pro nobis sint infesti.

Quod enim attinet ad res domesticas, vel nos ipsi satis virium habemus ad hostes propulsandos, et Chalcidensis, quo nos praeter ratienem in servitutem redacto ait nunc eoe, qui hic sunt, in libertatem vindicare, utilis est nobis co, quod nullo bellico apparatu sit instructus, et pecuniam tan lum pendat, sed in hujus terrae rebus et Leontini et ceteri amici ea nobis utilea sunt, si in summa libertate degant.

« Viro autem tyrannidem aut civitati principatum obtinenti nihil, quod utile sit , a ratione est alienum, nihil etiam cognatum, nisiiidum; sed pro cujusque rei natura in tempoie vel inimicum vel amicum fieri oportet Atque hoc nobis hic est commodum, non ut amicos matefirii» allidamus, sed ut propter amicorum potentiam iuimid reddantur infirmi.