History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quinto post haec die concio rursus habebatur de eo, qua ratione oporteret quam celerrime classem apparare, et decernere, si qua re ducibus ad hanc expeditionem opus esset.
Atque Nicias qui et invitus dux creatus erat et existimaret cives non bonum consilium cepisse, sed exigua et speciosa de causa Siciliae totius imperium, rem arduam, affectare, in medium progressus, a proposito revocare volebat et suadebat Atheniensibus talia.
« Haec quidem concio de nostra classis apparata est coacta, quonam modo in Siciliam navigare oporteat mihi vero adhuc de hoc ipso etiam consultandum videtur, num satius sit classem emittere, nec tam brevi consultaliooe de rebus magnis, viris alienigenis fide habitabellum suscipiendum, quod ad nos nihil pertineat
Quamquam ego quidem ex hujusmodi re honorem consequor, et meo ip»ius corpori minus quam ceteri metuo, quamvis putans pariter bonum esse dvem, qui et sibi ipsi aliquid et suis fortunis prospicit; hujusmodi enim vir maxime et rempublicam propter se ipsum bene geri volet. · Verum ut nec unquam ante propter honores mihi delatos quicquam aliter, quam sentiebam , dixi, sic ne nunc quidem alia dicam quamque optima esse sentio.
Atque pro ingeniis quidem vestris parum ponderis oratio mea sit habitura, si suadeam, ut et res praesentes conservetis, neve de iis, quae parata sunt, propter ea, quae incerta dubiaque sunt, periditemini; sed neque tempestive vos festinare, neque facile obtineri posse ea, ad qu® contenditis, haec docebo.