History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem non multo post Athenienses cum triginta navibus et sexcentis gravis armaturae militibus venissent, Argivi cum Atheniensibus, universo suorum exercitu educto, unum quidem diem Orneas oppugnabant; sed sub noctem quum procul castra haberent, ii qui Orneis erant, illinc effugerunt. Quod ubi sensere postero die Argivi, Orneis eolo aequitatis redierunt, et mox Athenienses etiam cum classe domum reverterunt.

Atque Methonen etiam Macedoniae finitimam quum equites mari transportassent partim ex suis partim ea Macedonibus apud se exsulantibus, Perdiccae terram maleficiis infestabant.

Lacedaemonii vero missis nunciis ad Chalcidenses in Thracia incolentes, qui decem dierum inducias cum Atheniensibus habebant*, eos suis auxiliis Perdiccam in bello adjuvare jubebant; at illi nolebant. Atque Iure hiems finiebatur et hujus belli, quod Thucydides conscripsit, decimus sextus annus finiebatur.

Insequenli aestate vere ineunte Atheniensium legali ex Sicilia redierunt et Egestaei cum ipsis, ferentessexagiuta talenta argenti non signati, menstruum sexaginta navium stipendium, quae ut mitterentur erant oraturi.

Et Athenienses advocata concione, auditisque et Egestaeis et suis legatis, cum alia dicentibus ad persuadendum apposita et falsa, tum vero de pecunia renuntiantibus, multam et in templis et in aerario paratam esse, decreverunt sexaginta naves in Siciliam mittere et duces summa potestate praeditos, Alcibiadem Cliniae et Niciam N icerat i et Lamachum Xenophanis filium, qui opem quidem Egestaeis contra Seli-nuntios ferrent, sed et Leontinos in suis pristinis sedibus collocarent, si quod temporis spatium ipsis in bello super-esset, atque res ceteras in Sicilia gererent, ut reipublicae Atheniensium maxime expedire judicarent.