History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem Naxii eos urbe recepissent, illinc oram legentes ad Catanam navigabant. Et quum Catanaei eos non recepissent (illic enim aderant quidam, qui Syracusanorum partibus favebant), ad flumen Teriam delati sunt,

et quum illic pernoctassent, postero die Syracusas versus navigarunt, agmine longo ceteris navibus instructis. Decem vero naves praemiserunt, ut in magnum portum navigarent et explorarent, si quid navium deductum esset, utque accedentes ex navibus per praeconis vocem significarent, Athenienses, venire, ut Leontinos in suas pristinas sedes restituerent propter societatis atque cognationis jus; Leontini igitur, quotquot Syracusis essent, intrepide transirent ad Athenienses ut ad amicos et de ipsis bene meritos.

Postquam autem per praeconis vocem hoc illis denuntiatum est, et urbisportuumque situm, omnem-que circa regionem, unde sibi ad bellum faciendum prodeundum esset, contemplati sunt, rursus Catanam redierunt.