History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Praeterea reliquos Sicilienses sic jam facilius et illorum societati non accessuros, et ad se transituros, minimeque cunctaturos circumspiciendo, utri victores essent futuri. Stationem autem navium reversis, et ad portum appulsis Megara dicebat facienda esse, quae deserta essent et a Syracusis neque mari multum neque terra distarent.
Lamachus autem quamvis haec dixisset, tamen et ipse in Alcibiadis sententiam ivit. Postea vero Alcibiades sua navi Messanam profectus de societate ineunda apud Messanenses verba fecit, et quum rem iis persuadere non posset, sed illi respondissent, in urbem quidem se aequa-quam recepturos, forum tamen rerum venalium iis praebituros, ad Rhegium redibat.
Duces autem quum ex omni numero sexaginta naves confestim implevissent et res necessarias assumpsissent, reliquo exercitu cum uno de se ipsis ad Rhegium relicto, classe praetervecti Naxum petebant.