History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Egestati autem hujusmodi fraudem excogitarent tunc, quum primi Atheniensium legati eos adierunt ad explorandas pecunias. Adductis illis in Veneris fanum, quod est in Eryce, ostenderunt donaria, phialas et trullas et thuribula cete-ramque non paucam supellectilem, quae quum essent argentea, longe majorem speciem pro exiguo pretio praebebant; atque etiam privatim exceptis hospitio illis, qui triremibus advecti erant, et ex ipsa Egesta aurea argenteaque pocula collecta, et ex vicinis Phoenicum Graeeorumque urbibus corrogata in conviviis ut suam quique domesticam supellectilem exhibebant.