History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque duces statim animus despondere coeperunt, quod iis et hoc primum praeter exspectationem incommode cecidisset, quodque Rhegini una secum militare recusavissent, quibus primis suadere coeperant, et maxime credibile videbatur, quod essent Leontinorum cognati et eorum semper studiosi. Atque Niciae quidem haec exspectanti ab Egestaeis contigerunt, duobus vero reliquis vel maxime praeter opinionem.