History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quamobrem ab hac opinione ego adeo dissentio, ut, si venirent aliam urbeui tantam, quantae sunt Syracusae, bic obtinentes et si eant finitimam nobis incolentes bellum facerent, vix videantur mihi impedire posse, quin internecione caedantur, atque multo certe minus, ubi in hostili tota Sicilia (conspirabit enim contra illos) et castra posuerint, qualia rebus ad id e navibus adductis fieri possunt, et ubi a tentoriolis necessarioque apparata propter equites nostros non longe procedant. In summa, ne terra quidem eos potituros puto; tanto nostrum I apparatum praestantiorem duco.

« At vero haec, ut ego dico, et Athenienses in-telligentes res suas (quod probe novi) conservant, et quidam hujus civitatis homines ea, quae neque sunt, neque futura sunt, comminiscuntur,

quos ego non nunc primum sed semper scio aut hujuscemodi rumoribus et aliis, qui sunt istis magis etiam nefarii, aut factis vestrae multitudini terrorem incutere, ut ita ipsi ci vitatis imperio potiantur. Et veru metuo, ne multa temptantibus aliquando etiam res succedat ; nos vero ignavi sumus, quamdiu nondum in calamitatem incidimus, lum ad praecavendas istorum insidias, tum ad eas ulciscendas, ubi senserimus.

His autem de causis nostra civitas raro quidem quiescit, saepe vero seditione laborat, et certamina non plura contra hostes quam contra se ipsam sustinet, et vero interdum etiam tyrannides et iniquos dominatus.

Quarum rerum, si modo vos meani sententiam 6equi velitis, ego nullam unquam nostra aetate neglectam esse sinam, vestram quidem multitudinem verbis in meam sententiam adducens, illos vero, qui talia machinantur, poena coercens non solum in ipso facinore deprehensos, (arduum enim fuerit eos deprehendere) sed etiam ob ea, quae volunt quidem, sed tamen non possunt, (hostis enim non solum pro maleficiis sed etiam pro consiliis est prius ulciscendus, siquidem etiam qui illius insidias non praecavit, prior opprimetur), rursus vero oligarchos partim coarguens, partim observans, partim etiam docens; sic enim potissimum existimo fore, ut hos a maleficio deterream.