History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et desiderium navigandi omnes pariter invasit; ac seniores quidem, quod vet in suam potestatem se redacturos sperarent ea, ad quspergerent , vel saltem exercitum, qui tantus esset, nullam cladem accepturum; illos vero, qui erant aetate integra,quod peregrinam regionem visere et spectare cuperent, et bonam spem animo conciperent, fore ut incolumes reverterentur; vulgi autem turba ac miles et in praesenti operabant se pecuniam accepturos, et potentiam se addituros, unde perpetuum stipendium sibi suppeditaturum esset.

Quamobrem propter nimiam plurimorum cupiditatem, si cui forte res ista minus placeret, veritus, ne ceteris refragando reipublicae malevolus esse videretur, silentium agebat.

Tandem vero quidam ex Atheniensibus in medium progressus Nicia advocato dixit, non oportere amplius praetextus, aut moras interponere, sed in omnium conspectu jam declarare, quemnam apparatum ab Atheniensibus sibi decerni vellet.