History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hac enim et universae reipublicae tutissima, et nobis ad militiam profecturis salutaria fore duco. Quod si quis aliter sentit, huic ego magistratu cedo. »

Atque Nicias quidem haec dixit, sperans se Athenienses vel rerum multitudine de sententia deducturum, vel si cogeretur ad hanc expeditionem proficisci, sic saltem se tuto profecturum;

illis vero cupiditas quidem expeditionis ex animis non exempta est ob apparatus molem, sed multo magis studio efferebantur, et res ipsi cecidit contra ac sperabat; nam et bonum consilium dedisse visus est, et res nunc demum tutissima fore.