History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Siculi vero ex Italia (illic enim habitabant) in Siciliam trajecerunt, fugientes Opicos, ut et credibile est et fama fertur, ratibus vecti observato freto, quum ventus secundus flabat, aut fortasse etiam aliqua alia ratione eo navigantes. Sunt autem nunc etiam in Italia Siculi, et illa regio a quodam Italo Siculorum rege, qui nomen hoc habebat, sic Italia cognominata est

Quum autem in Siciliam trajecissent ingenti agmine, et Sicanos proelio victos in meridionales et occidentales insulae partes amandarunt, et auctores fuerunt, ut haec insula pro Sicania vocaretur Sicilia, et ferocissimas illius agri partes, postquam eo trajecerunt, retinentes incoluerunt, annis prope trecentis ante Graecorum in Siciliam adventum; et nunc quoque tenent mediterraneas ejus insulae partes, et eas, quae ad aquilonem vergunt.

Phoenices praeterea per eandem passim habitaverunt occupatis ad mare promontoriis et parvis insulis adjacentibus, ut cum Siculis negotiarentur; et postquam

245
pennulti Graecorum cum navibus eo trajecerunt, relictis plerisque insute partibus Motyam et Soloentem et Panormum, oppida Elymis finitima, in unum coeuntes incolebant, et societate Etymorum freti, et quod Carthago perexiguo tnyeclu illinc a Sicilia distat. Tot igitur numero barbari atque boc modo Siciliam habitaverunt.

Graecorum autem primi Chalcidenses ex Euboea navigantes cum Thucle coloniae duce Naxum condiderunt, et Apollinis Archegetae aram, quae nunc extra urbem exstat, exstruxerunt, supra quam quoties sacri legati e Sicilia solvunt, primum sacrificium laciunt.

Syracusas autem insequente anno Archias, HeracKdarum unus, Corintho profectus condidit, Siculis ex insula prius expulsis, in qua nunc non amplius mari circumflua urbs sita est interior; ' postea vero et urbs ea, quae est extra hanc insulam, muro alteri urbi adjuncta, populo frequens facta est.

Thudes autem et Chalcidenses Naxo profecti anno quinto post Syracusas conditas et Leontinos, ejectis bello Siculis, condiderunt , et post ipsos Catanam; ipsi vero Catanaei Euarchum coloniae deducendae ducem crearunt.