History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ilio autem capto quidam Trojani, qui Achaeos effugerant, navibus ad Siciliam appulerunt, sedibusque positis ad Sicanorum fines, universi vocati sunt Elymi, ur-besque eorum Eryx et Egesta. His autem accolae accesserunt Phocenses quoque nonnulli ex eorum numero, qui a Troja tunc in Libyam tempestate delati primum, deinde ex Libya in Siciliam transmisere.
Siculi vero ex Italia (illic enim habitabant) in Siciliam trajecerunt, fugientes Opicos, ut et credibile est et fama fertur, ratibus vecti observato freto, quum ventus secundus flabat, aut fortasse etiam aliqua alia ratione eo navigantes. Sunt autem nunc etiam in Italia Siculi, et illa regio a quodam Italo Siculorum rege, qui nomen hoc habebat, sic Italia cognominata est