History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sic autem antiquitus habitata est ac tot gentes in universum eam tenuerunt. Antiquissimi quidem in quadam illius regionis parte feruntur habitasse Cyclopee atque Ue-strygones, quorum ego neque genus dicere habeo, neque unde venerint, neque quo abierint; sufficiant autem ea, quae a poetis dicta sunt, et quae unusquisque de iis sentit
Sicani vero post eos primi sedes hic posuisse potantur, et ut ipsi quidem praedicant vel priores, quod essent indigenae, sed ut veritas comperitur, lberi origine et a Si-cano lberiae flumine per Ligyes expulsi. Et ab iis haec insula tunc Sicania vocabatur, quum prius Trinacria nominaretur ; et nunc etiam Siciliae partes ad occasum vergentes incolunt.