History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Mel. In illa vero ratione nihil praesidii esse putatis? Oportet enim vicissim hic etiam, quemadmodum vos ex juris disceptatione nos extrusistis et suadelis, ut vestra; utilitati morem geramus, sic nos quoque docere vos id, quod nobis est utile, et si idem etiam vobis utile esse demonstretur, operam dare, ut vobis de eo persuadeamus. Quomodo enim hostes vobis non reddetis illos, quotquot nunc neutras partes sequuntur, quum haec, quae nunc facitis, intuentes vos contra se quoque aliquando venturos existimabunt? Hae vero ralione quid aliud quam pristinos quidem hostes augetis , illos vero, qui ne unquam quidem vobis hostes futuri erant, invitos adjungitis?
Ath. Neque enim magis pertimescendos nobis
Mel. Profecto igitur, si et vos, ne imperio spoliemiui, et illi, qui vestro imperio jam serviunt, ut liberentur, tantuiu discrimen adeunt, nobis quidem, qui adhuc liberi sumus, magna nequitia et ignavia imputanda sit, si non ad omnia prius descenderimus quam serviamus.
Ath. Non, siquidem sapienter consultetis; neque enim vobis ex aequo nobiscum est de virorum virtute certamen, ne in dedecus incurratis, sed potius de salute consultatio , ne multo polentioribus resistatis.