History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Mel. Hoc vero, ut pacem agentes pro hostibus amici. simus, neutris vero socii, non accipietis?

Ath. Neque enim vestra inimicitia tantum detrimentum nobis affert, quantum amicitia quidem vestra imbecillitatis nostrae, odium vero vestrum potentiae nostrae manifestum argumentum erit illis, qui nostro imperio parent.

Mel. At vero, qui vestro imperio sunt subjecti, num ita peroendunt aequitatem, ut eodem loco habeant eos, qui nihil aa vos attinent, atque eos, qui, quum magna ex parte vestri coloni essent, et nonnulli facta a vobis defectione, subacti sunt?

Ath. Neutris enim deesse putant rationes, quibus suam causam tueantur, sed illos quidem, propter potentiam liberos manere, nos vero, prae metu illos non aggredi; quare praeterquam quod imperium iu plures obtinebimus, incolumitatem etiam majorem nobis praebebitis, si subacti fueritis, praesertim quum sitis insulani, et aliis infirmiores, si maris dominis non superiores evadatis.