History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Post Argivorum defectionem ab Atheniensium societate faciam Mantinei quoque, quamvis primo quidem restitissent, deinde tamen, quod sine Argivis resistere non possent, et ipsi compositionem cum Lacedaemoniis fecerunt , et civitatum suae ditionis imperium dimiserunt.
Lacedaemonii autem et Argivi cum mille de suis utrique communem expeditionem susceperunt, et Sicyone statum popularem ipsi Lacedaemonii soli eo profecti in paucorum dominatum magna ex parte converterant, et post haec utrique jam etiam popularem dominatum, qui Argis erat, sustulerunt, et paucorum dominatus Lacedaemoniorum reipublicae commodus constitutus est. Atque haec sub extremam hiemem vere jam appropinquante gesta sunt, et decimus quartus hujus belli annus liniebatur.
Iuscquenlc vere et Diclidienses, qui in Atho
Et Argiva plebs paulatim inter se coiens, animis resumptis, optimates aggressa est, observato illo ipso tempore, quo Lacedaemonii gymnopaedias festum celebrabant; proelioque intra urbem commisso plebs vicit; et alios quidem interfecit, alios vero expulit.
Lacedaemonii vero donec eos amici accersebant, diu non iverunt , sed postea dilatis gymnopaediis in viam se dederunt, ut opem illis ferrent. At quum Tegeae audissent optimates victos, ulterius progredi noluerunt, quamvis illi, qui effugerant, eos orarent, sed domum reversi gymnopaedias agebant.
Postea vero quum legati taro ab Argivis, qui in urbe erant, quam ab illis, qui exsulabant, missi venissent, quumque praesentes socii essent et multa ab utrisque dicta essent, Lacedaemonii pronuntiarunt quidem illos, qui in urbe erant, injuste fecisse, et cum exercitu Argos sibi petendum censuerunt, sed morae et cunctationes interponebantur.
Interea vero populus Argivus Lacedaemonios metuens, et Atheniensium societatem rursus sibi concilians. et existimans , se maximam utilitatem ex ea percepturum, longos ad mare usque muros duxit, ut, si terra prohiberentur, Atheniensium auxiliis commeatus in urbem a mari invectus sibi utilis esset.
Horum autem murorum ab Argivis exstructorum nonnullae etiam Peloponnesi civitates consciae erant. Quicquid autem hominum Argis erat, et viri et mulieres et servi in his exstruendis occupati erant; et fabri , et lapicidae Athenis ad eos venerunt. Et haec aestas finiebatur.