History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Hanc igitur conditionem Argivi primum admiserunt, et Lacedaemoniorum exercitus a Tegea domum revertit. Postea vero, quum mutuum commercium inter illos jam esset, non multo post iidem viri rursus effecerunt, ut Argivi relicta Mantineorum et Eleorum et Atheniensium so-
Lacedaemoniis et Argivis placuit, ut foedera et societatem inter se habeant in annos qninqoagmta, coo-ditionibus paribus et similibus, jodicia subeuntes patriis moribus. Ceterae vero civitates, quae sunt in Peloponneso, horam foederum atque bujus societatis participes sunto liberae suique juris, suum agrum obtinentes, et patras institutis judicium; pari simOique jure subeuntes.
Quotquot vero extra Peloponnesum socii sunt lafMymonionim, iisdem erunt conditionibus, quibus et Lacedaemonii; et Argivorum sodi eodem jure erunt, quo et Argivi, suum agrum obtinentes.
Si quo autem flnmmnnk expeditio sit facienda, Lacedaemonii et Argivi consultent, de sociorum causa, quam aequissime fieri poterit, judicantes.
Si quae vero controversiae ortae fuerint inter aliquas socias rivitoles, vel earum, quae sunt intra Peloponnesum, vel earum, quae sunt extra, sive de agri finibus, sive aliqua alia de re, judicio dirimantur. Si qua autem socialis civitas cum alia contendat, ad dvitalem aliquam eat, quamcuo-que utrisque civitatibus aequam esse visum luerit. Civibus autem jus patrio ritu dicatur. »
Haec igitur foedera atque haec societas inito erat, et quaecunque alteri alterorum bello capto, aut si quid aliud habebant, diluerunt. Jamque communiter res administrantes decreverant caduceatorem et legationem ab Atheniensibus non recipiendam, nisi ex Peloponneso excederent relictis munitionibus, neque cum ullo compositionem laciendam aut bellum gerendum, nisi communiter.
Et quum alia impetu quodam animi administrabant, tum etiam utri-qoe legatos in Thraciam et ad Perdiccam miserant, eique persuaserant, ut societatem jurejurando interposito secum iniret. Non tamen statim ab Atheniensibus defecit, sed in animo liabebat, quod et ArgivorOm exemplum videret; erat autem et ipse antiquitus ex Argivorum urbe oriundus. Praeterea vetustum jusjurandum cum Chalcidensibus renovarunt, et aliud jurarunt.
Argivi etiam legatos ad Athenienses miserunt, imperantes, ut munitionem in agro Epidaurio factam relinquerent. Illi vero, quum animadverterent , suos paucos esse prae ceteris ejus loci praesidiariis militibus, quorum numerus major erat, Demosthenem miserunt, ut suos educeret Ille vero quum eo pervenisset et quoddam gymnicum certamen extra munitionem se edituram simu lasset,, ubi reliquum praesidium egressum est, portas clausit; et postea Athenienses ipsi foedere renovato munitionem illam Epidauriis restituerunt.