History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Profectus igitur, castrisque in colle natura munito ante Amphipolin positis, ipse contemplabatur Strymonis stagna, et qualis esset urbis situs Thraciam versus.

Et existimabat, se, quotiescunque voluisset, sine certamine illinc discessurum; nemo enim vel supra muros conspiciebatur, vel portis exibat, omnesque clausae erant. Quamobrem etiam existimabat se peccasse, quod sine machinis eo venisset; capturum enim se urbem fuisse, quod esset deserta.

Brasidas vero simul atque Athenienses castra movere videt, et ipse degressus a Cerdylio Amphipolin intrt-x it.

Et eruptionem quidem aut proelii potestatem Atheniensibus numquam fecit, de apparatu suo metuens et suos ratus impares hosti esse, non numero (nam propemo-dum pares erant), sed dignitate (nam in illa expeditione militabat electus ipsorum Atheniensium flos, et Lemniorum atque Imbriorum robur), sed parabat eos dolo aggredi.