History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Universorum autem militum gravis armaturae summa erat duo ferme millia et trecenti Graecorum equites. Ex his Brasidas cum mille et quingentis ad Cerdylium castra habebat, ceteri vero intra Amphipolin cum Clearida duce instructi erant.
Cleo vero primo quidem quiescebat, deinde vero coactus est faccre, quod Brasidas exspectabat.
Quum enim milites diuturnum illud otium moleste ferrent, et reputarent, quale futurum esset illius imperium, quanta cum impentia et ignavia conjunctum adversus quantam peritiam et audaciam, et domo jam ut eum inviti secuti essent, ille quum rumorem istum sensisset ipsosque, quod in eodem loco desiderent, gravari nollet, motis castris discedebat.
Et usus est eadem ratione, qua quum apud Pylum rem feliciter gessisset, aliquid se sapere putavit; ad pugnam enim ne exspectavit quidem, ut quis contra se prodiret, sed potius se adseendere dicebat, ut locum inspiceret, et majorem apparatum exspectabat, non ut firmissimo copiarum praesidio, m cogeretur, hostem circumfunderet, sed ut urbem copiis undique circumdatam vi expugnaret.