History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Argivis quidem eoruro-que sociis tales cohortationes propositae sunt; Lacedaemonii vero, pro se quique separatim et per militares cantus inter se ipsos ut inter fortes viros mutua adhortatione utebantur, ut quae cognita haberent, reminiscerentur, scientes rerum ipsarum diuturnum studium ad salutem parandam plus valere , quam verborum brevi tempore pulchre dictam cohortationem.

Atque post haec concurrebatur; et Argivi quidem eorumque socii magno impetu iraque concitati ferebantur, Lacedaemonii vero lente et ad cantum multorum tibicinum, qui ex lege inter ipsos erant interpositi, non rei divinae gratia, sed ut ad numerum aequabili gradu incedentes progrederentur, et ne acies distraheretur, quod magni exercitus in ipso concursu facere solent.