History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam lochi septem pugnabant, praeter Sciritas, qui erant sexcenti; in singulis autem lochis erant quatuor pentecostyes, et in unaquaque pentecoslye erant quatuor euomoliae. Atque euomotiae in primo jugo quaterni milites pugnabant; altitudo vero non erat omnium in acie collocatorum ubique aequalis, sed pro arbitrio cujusque lochagi; in universum autem altitudo erat octonorum militum. In latitudinem vero prima acies quadringentos et duodequinquaginta milites, praeter Sciritas, continebat.

Quum autem acies jamjain essent concursurae, tunc vero singulorum duces adhortationibus talibus apud suos utebantur, apud Mantineos quidem, proelium commissum iri et pro patria, simul et pro principatu et pro servitute, illo quidem, cujus periculum ante fecissent, ne spoliarentur, hanc vero ne rursus experirentur; apud Argivos vero, et pro pristino principatu, et pro pari dignitate, quam in Peloponneso quondam obtinuissent, ne se his per omnia privari paterentur, simul etiam ut hostes, eosque finitimos, pro multis injuriis ulciscerentur; apud Athenienses vero, pulchrum esse, cum mullis ac fortibus sociis certamen subeuntes in proelio nullis virtute cedere, et si Lacedaemonios in Peloponneso vicissent, se suum imperium et magis stabilituros et amplificaturos, nec ullum alium posthac io suum agrum venturum.