History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque ille quidem, diem hunc ibi ad aquam mansit, eam avertens; Argivi vero eorumque socii primo quidem obstupefacti repentino illorum receptu e propinquo loco non habebant, quid conjectarent; deinde vero quum et illi sese recipientes e conspectu discessissent, et ipsi quiescerent, nec insequerentur, tunc vero suos duces rursus incusare coeperunt, quod et prius Lacedaemonii prope Argos opportune intercepti dimissi essent, et nunc aufugientes nullus insequeretur, sed per otium illi quidem incolumes evaderent, ipsi vero proderentur.
Duces igitur primo quidem turbati sunt; deinde vero suos a colle abduxerunt, et in planitiem progressi castra posuerunt, ut in hostem ituri.