History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ille vero sive propter illam inclamationem,
231
sive etiam quod repente sententiam mutasset, iterum celeriter copias, antequam manus consererent, retro abducebat. Et quum in agrum Tegeaticum pervenisset, aquam 111 agrum Mantinicum avertere coepit, de qua quod magua damna dat, utram in partem cursu defertur, Mantinei et Tegeatae bellum inter se gerunt. Volebat enim Argivos eorumque socios a colle auxilio venire, ne aqua averteretur, ubi rem intellexissent, et ita eos deducere et proelium iu planitie facere.