History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Athenienses autem praesente Alcibiade legato apud Argivos eorumque socios haec dixerunt, nec recte foedera sine ceteris sociis facta esse, et nunc (se enim opportune adesse) bellum suscipiendum esse.
Et quum hac oratione rem sociis persuasissent, confestim omnes adversus Orchomenum Arcadicum contendebant praeter Argivos; hi enim quamvis et ipsis persuasum esset, tamen primo remanebant, deinde postea et ipsi iverunt.
Castrisque ad Orchomenum positis universi obsidebant, et oppugnabant, in suam potestatem redigere cupientes quum aliis de causis, tum vero, quod Arcadum obsides illic erant a Lacedaemoniis depositi.
Orchomenii vero, quod et murorum infirmitatem et hostilis exercitus multitudinem metuerent, et quum nemo opem ipsis ferret, ne prius perirent, deditionem ea conditione fecerunt, ut in societatem reciperentur, obsidesque et ex suorum numero darent Mantineis, et illos etiam traderent, quos Lacedaemonii deposuissent.
Postea vero quum Orchomenum jam tenerent, socii consultabant, adversus quainnam ex reliquis primum ire oporteret. Et Elei quidem suadebant, adversus Lepreum, Mantinei vero adversus Tegeam; et Argivi et Athenienses in Mantineorum sententiam iverunt.